Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 10.15.1 | Cic. Fam. 10.15.3 (English) | >>Cic. Fam. 10.15.4 |
10.15.1
his litteris scriptis quae postea accidissent scire te ad rem p . putavi pertinere . sedulitas mea , ut spero , et mihi
et rei p . tulit fructum . namque adsiduis internuntiis cum Lepido egi ut omissa omni contentione reconciliataque voluntate nostra communi consilio rei p . succurreret , se , liberos urbemque pluris quam unum perditum abiectumque latronem putaret obsequioque meo , si ita faceret , ad omnis
res abuteretur . profeci .
10.15.2
itaque per Laterensem
internuntium fidem mihi dedit se Antonium , si prohibere provincia
sua non potuisset , bello persecuturum , me ut venirem copiasque coniungerem rogavit , eoque magis , quod et Antonius ab equitatu firmus esse dicebatur et Lepidus ne
mediocrem quidem equitatum habebat ; nam etiam ex paucitate eius non multis ante diebus decem qui optimi fuerant ad me transierunt . quibus rebus ego cognitis cunctatus non sum ; in cursu bonorum consiliorum Lepidum adiuvandum putavi .
10.15.3
adventus meus quid profecturus esset
vidi , vel quod equitatu meo persequi atque opprimere equitatum eius possem , vel quod exercitus Lepidi eam partem ; quae corrupta est et ab re p . alienata , et corrigere et coercere praesentia mei exercitus possem . itaque in Isara , flumine maximo , quod in finibus est Allobrogum , ponte uno die
facto exercitum a . d . iiii Idus Mai . traduxi . Cum vero
mihi nuntiatum esset L . Antonium praemissum cum equitibus et cohortibus ad forum Iuli venisse , fratrem cum equitum quattuor milibus ut occurreret ei misi a . d . iii Idus Mai . ; ipse maximis itineribus cum iiii legionibus expeditis et reliquo equitatu subsequar .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 10.15.1 | Cic. Fam. 10.15.3 (English) | >>Cic. Fam. 10.15.4 |